Hľadaný výraz: Hebr 6,4-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
4 Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti 5 et bonum gustaverunt Dei verbum virtutesque saeculi venturi 6 et prolapsi sunt, rursus renovari ad paenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes. 7 Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam opportunam illis, propter quos et colitur, accipit benedictionem a Deo; 8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima, cuius finis in combustionem.

1

mail   print   facebook   twitter